Latin
4.08.43 to 4.08.50
Marko Marulić, Evangelistarium 4.08.43-50
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si cuiquam consummato scelere lętari contigerit, momentanea profecto ac breuissima est cuiusque flagitii delectatio |sed nisi poenitudo intercesserit, dolor subsequetur perennis |et nullo prorsus fine claudenda poenarum inquietudo. Quoniam pro peccato quo Deus infinitus offenditur, infinita debet esse punitio. Ista nobiscum reuoluentes demus operam, nequid maligna mente fingamus coram aliis, nequid simulemus, quod uel illis uel nobis noxium fore nouimus aut iniquum |aut turpe et inhonestum. Simpliciter sine fraude, sine inductione, sine malicia, sine fuco omnes diligamus tam uerbo quam opere. ut pacem synceram puram ac ueram et cum aliis et nobiscum habeamus |ipsi-que Deo pacis placere possimus, qui de cęlo ueniens pacem attulit terrę, pacem iis qui longe |et pacem iis qui prope, neminem credentem respuens, omnes autem ad pacem inuitans mutuę inter nos dilectionis. ut huius pacis merito, quę in presenti est, illam perpetuam atque perennem, quę est in futuro, consequamur. Si enim in simplicitate fraternę pacis ambulabimus, si passiones nobiscum pugnantes rationi subiugando domabimus, in Christo requiescemus, in Christo exultabimus. Ipse est pax nostra. Ipse posuit fines tuos pacem |et adipe frumenti satiat te. Ipse diligentibus pacem propiciabitur ac fauebit |et eosdem cum ad iudicandum uenerit, in suum suscipiet consortium cum charitate perpetua atque perfecta, ut impleatur quod dictum est: Misericordia et ueritas obuiauerunt sibi |iustitia et pax osculatę sunt.