# Evangelistarium 4.09.1-12

Marko Marulić, Evangelistarium, 4.09.1 to 4.09.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.09.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.09.1

Et quoniam ex his quę diximus colligitur | pacem prodesse omnino non posse | nisi bonis, nisi honestis, nisi iustis et uirtuti sanctitati-que deditis, opportunum uidetur de bonitate ipsa nunc disserere. Bonum igitur id esse dicimus, quod iustum ac honestum censetur | quod-que ut fiat lege diuina iussum est. sic e contrario id esse malum quod turpe, quod iniustum | et a ratione alienum | quod-que fieri cęlesti interdicto prohibitum apparet. Cętera uero quę neque iussa neque uetita neque consulta esse constat, in medio posita sunt, et nec bona nec mala iudicantur. sed si bene utaris bona erunt, si male mala, ut diuitię et dignitates | et huiusmodi cętera. Si ad multorum utilitatem te conuerteris proderunt, sin autem luxurię libidini-que tradideris, nocebunt. atque his contraria paupertas iuuabit, si patienter feres | et contemptis opibus nihil amplius, quam quod sustentandę uitę satis est appetes | ut Christo seruias. Offendet autem si per impatientiam Deum probro aliquo lacessieris | uel ad furtum rapinam-que auaras porrexeris manus. Cuncta igitur id genus bona erunt, si admixta illis uirtus fuerit, mala uero si adhęserit nequitia. Ad bona autem mala-que diiudicanda sapientum acquiescendum esse consilio ratio admonet. Sed sapientia in quam nullus cadere potest error, Deus est. Diuinis ergo pręceptis institutis-que niti | et eorum autoritate de omnibus decernere tutissimum erit. Indicabo tibi o homo | inquit Micheas propheta | quid sit bonum | et quid Dominus requirat a te: utique facere iudicium et diligere misericordiam, et solicitum ambulare cum Deo tuo. Bonam esse ait iustitiam, bonam misericordiam, sed bonorum omnium quę agimus, finem in Deo constituendum esse docet. Nam cum omne bonum expetibile sit | et quo melius, eo magis expetendum, nihil autem Deo esse potest melius, qui solus cuiusque boni fons et origo est. nihil ergo desyderari, nihil concupisci supra Deum debet.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
