Latin
4.09.37 to 4.09.56
Marko Marulić, Evangelistarium 4.09.37-56
Unproofread scanNot analysed yet
Vt autem uirtutibus affluas, bene agendi cupiditas efficiet amor-que uirtutum. Illas amplecti nihil te impediat. illas deserere nihil te cogat. Mortem minatur tyrannus, sed uirtus pollicetur immortalitatem; opes hostis diripit, sed uirtus thesaurum suum habet in cęlo. quem neque fur surripere |nec tinea potest corrumpere. Quid quęreris de amissione fluxę atque fragilis rei, et de ęterni boni possessione mox capienda non lętaris? Ad illam diu optatam beatitudinem hinc decedens peruenies, tantum ut uirtutes tibi sint comites cura, quibus hęc promissa est merces. Beatus es si cum Propheta dicere poteris Domino: In uia testimoniorum tuorum delectatus sum |sicut in omnibus diuitiis. Non te pigeat diuinas legere Scripturas, audire, discere |et cum didiceris, alios docere |et quod doces ipse facere. Qui enim docuerit et fecerit sic, magnus uocabitur in regno cęlorum. Diuinorum scientia omnium quidem scientiarum pręstantissima est. percepisse tamen illam nihil proderit, nisi etiam secundum illam uiuatur. Sapientissimi Salomonis sententia est |nihil esse melius quam lętari in opere suo, et hęc est inquit pars hominis. Est enim scriptum: Opera illorum sequuntur illos. et in Euangelio non ociosis sed operariis datur denarius. Vnde Apostolus: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Non ergo qui scit sed qui facit bonum, beatus est. Porro cum benefeceris, Deo gratias age. Ipsius donum est quicquid boni agimus. Bonam uero actionem |bonorum contemplatio parere solet. Maximi ad uirtutem stimuli sunt, quanti ea facienda sint cogitare, per quę ad summum bonorum peruenitur. Quod nec oculus uidit |nec auris audiuit |nec in cor hominis descendit. Et cum tam immensa tam-que inęstimabilis merces iustis ac uirtute pręditis uiris proposita sit, plurimi semper haberi debet uirtus. Beatus est igitur uir (sicut scriptum est) qui in sapientia morabitur |et in iustitia meditabitur |et in sensu cogitabit circumspectionem Dei.