# Evangelistarium 4.09.57-61

Marko Marulić, Evangelistarium, 4.09.57 to 4.09.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.09.57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.09.57

Ad hanc considerationem et Apostolus nos uocat dicens: Quęcunque sunt uera, quęcunque iusta, quęcunque sancta, quęcunque amabilia, quęcunque bonę famę, siqua uirtus, siqua laus disciplinę, hęc cogitate. Talia enim cogitando proficimus | et impletur in nobis quod in psalmo dicitur: Ibunt de uirtute in uirtutem, et uidebitur Deus deorum in Syon. Hę sunt enim mansiones populi Dei, per quas ad Terram promissionis itur, et gradus per quos psallendo Dei templum ingredimur, et scala Iacob, per quam de terra sublati ascendimus in cęlum, ut iam manifesto inuisibilis Dei fruamur conspectu | et plene uere-que beati simus. Ideo et Apostolus quę retro sunt obliuiscens, ad ea uero quę sunt priora extendens seipsum, ad destinatum persequitur brauium supernę uocationis Dei in Christo Iesu. Talis est omnis iustus. de quo psalmista ait: Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur. quod et Salomon testatur dicens: Radix iustorum proficiet.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
