# Evangelistarium 4.10.1-13

Marko Marulić, Evangelistarium, 4.10.1 to 4.10.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.10.1

Etenim proficiendo ad bonitatis iustitię-que culmen peruenient iusti, ut de mundo exeuntes Christum sequantur | et perfectionis iter ingredi incipiant. Si uis inquit esse perfectus, uende omnia quę habes, et da pauperibus, et sequere me. Perfectionis est igitur contemptis diuitiis Christi imitari paupertatem | spreta-que inanis glorię ambitione humilitate se deiicere. quia et ipse cum eum regem uellent facere, recusauit dicens | non esse regnum suum de hoc mundo. Et non ueni inquit ministrari, sed ministrare. et cum dominus esset, seruum se fecit. Pręterea semetipsum abnegare | et aliorum subdi imperio, consummatę uirtutis est. quia et ipse obediens fuit Patri usque ad mortem crucis. Ad hęc non solum amicos sed etiam inimicos diligere, quia et ipse pro illis a quibus tormenta patiebatur orauit. Repudiatis etiam nuptiarum copulationibus perpetuam seruare castitatem, quoniam et ipse castus fuit, de casta matre genitus, de casto seruo baptizatus. Postremo pro amore Dei nullum laborem recusare, nulla refugere pericula, nullo supplicii necis-que genere terreri, omnia prius aduersa perpeti malle quam Dei mandatum preuaricari. hoc erit calicem bibere pro Christo, quem prior pro nobis bibit Christus. Qui tamen hoc fecerit, nequaquam in eo quod pro Christo sustinet, se gratiam retulisse putet, sed benefiicii plus accepisse. Idem enim ille qui pro nobis pati uoluit, ut nos pro sui nominis gloria sustinere possimus pręstat. Faciamus quidem satis cum obedimus. nulla tamen apud illum imperandi est causa, nisi ut remuneret obedientes. Neque enim nostro obsequio indiget Deus, sed nos ipsius indigemus iussione. ut cum hoc quod iussum est impleuerimus, accipere illud quod promissum est mereamur. tametsi hoc quoque ut iussa perficere ualeamus, eius muneris sit, cuius benignitatis est perficientibus promissa tribuere. Quicquid igitur a nobis exigit Dominus, nihil ex eo ipsi accedit cum pręstatur, sed nobis duntaxat prodest, qui pro modico bono quod pręstamus, bonum illud quod omnem superat taxationem, ab ipso recipimus.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
