# Evangelistarium 4.12.1-16

Marko Marulić, Evangelistarium, 4.12.1 to 4.12.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.12.1

Primum quidem iustorum preces exaudiri | et eorum merito in impios quoque uindictam differri sacrę historię ueritas fidem facit. Oranti Abrahę ne pereat iustus cum impio in euersione futura Sodomorum respondit Dominus | parsurum se urbi, si in ea decem tantummodo iusti fuissent inuenti. Bene itaque cum illa ciuitate agitur, in qua sanctorum conuentus aliquis habetur. Quando quidem ita illis fauet Deus, ut in ipsorum gratiam peccatoribus quoque et iniustis ignoscat. Ne autem iustus cum scelestis uno rapiatur interitu | Loth solus multę in Deum pietatis uir ab angelo monitus inde egreditur, et Sodoma Gomorra-que igne de cęlo pluente delentur. Segoro oppidulo, quod ille ingressus est ut ibi se cum suis saluaret, pepercit Deus. in hoc quoque ostendens, quanti sit apud se uel unius iusti meritum atque gratia. Quę res etiam in Noe cum uxore et liberis nuribus-que seruato clare apparuit. Iusti quippe in arca saluati sunt, iniusti omnes diluuio perierunt. Pręter hęc Abrahamo orante steriles foeminę pepererunt. Moyse orante plagę Aegypti cessabant, inimici uicti sunt, diuina in plebem ira placata est. Illo iubente orauit Aaron, et incendium quo populus inuoluebatur cessauit. Eiusdem Moysi preces iis qui serpentum ictibus deperibant , remedio fuere. Elia deprecante ne plueret, suspensus fuit cęli humor | per annos tres cum dimidio. Quo rursum ut plueret orante | cęlum dedit pluuiam et terra fructum. Idem in Sarepta uiduę pauperculę nihil habenti, farinę olei-que copiam non largitione sed oratione contulit | filium-que eius mortuum ad uitam reuocauit. quid adhuc? fluminis cursum stare fecit, donec diuisis aquis ad ulteriorem ripam per siccum transiret. Helisei oratione aqua potu noxia salubritatem recepit, terra sterilis foecunditatem; uidua Samaritana cum inopia laboraret, oleo abundauit. in Suna ciuitate mulier, apud quam ille hospitabatur, diu sterilis filium suscepit. et cum deinde hunc ipsum filium sibi sublatum fleret, mox ab eo uitę restitutum uidit.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
