# Evangelistarium 4.12.71-72

Marko Marulić, Evangelistarium, 4.12.71 to 4.12.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.12.71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.12.71

Etenim peccator quoque uas est, sed in contumeliam factum non in honorem, uas impurum, uas non Dei sed diaboli. Quisquis igitur et Spiritus Sancti habitaculum | et uas Dei sanctificatum atque utile esse desyderas, uiam derelinque uitiorum | ac per uirtutum semitam gressus tuos dirige, ab ocio atque uoluptatibus discede | et ad cęlum ascendendi labori ac solicitudini te quamprimum accinge. ut pro iustitię fidei-que operibus mercedem capere mereare sempiternam | et tandem in illo pro cuius amore te exercueris, feliciter conquiescas.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
