# Evangelistarium 4.13.23-27

Marko Marulić, Evangelistarium, 4.13.23 to 4.13.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.13.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.13.23

Cęterum ne pluribus immoremur in singulis, nemo est qui uel fando explicare | uel cogitando queat comprehendere, quanta siue qualis iustorum in cęlesti regno sit merces. Hoc tibi testatur Apostolus dicens: Nec oculus uidit | nec auris audiuit | nec in cor hominis ascendit, quam grande bonum sit, quod Deus ipse suis dilectoribus possidendum fruendum-que pręparauit. Audiamus igitur (si tale bonum consequi cupimus) Petrum apostolum exhortantem: Succincti inquit lumbos mentis uestrę, sobrii ac perfecti sperate in eam, quę offertur uobis gratiam in reuelatione Iesu Christi; quasi filii obedientię, non configurati prioribus ignorantię uestrę desyderiis, sed secundum eum qui uocauit uos sanctum, ut et ipsi in omni conuersatione sancti sitis. Tanti est ergo facienda pie sancte-que uiuendi uirtus, quanti ipsa uirtutis merces, quę est summum hominis bonum, ad quod per hanc quidem uirtutem peruenitur. Tales igitur simus, qualibus ista quę dicta sunt, conferri credimus.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
