# Evangelistarium 4.14.1-17

Marko Marulić, Evangelistarium, 4.14.1 to 4.14.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.14.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.14.1

Porro bonitatem ipsam magis ac magis expetemus, cum peccati quoque mala consyderauerimus. Quicquid legi diuinę aduersatur, quicquid uirtutibus contrarium est rationi-que repugnans, peccatum est. Inter peccatum et delictum quidam discernunt | delictum-que leuius esse aiunt. Id enim delictum dici, cum non facimus quod debemus, peccatum uero cum committimus quod non debemus; in illo boni omissionem esse, in hoc perpetrationem mali. utroque tamen uocabulo Scriptura pluribus in locis indifferenter indistincte-que utitur. Cęterum non parua inter se peccatorum discrimina sunt, cum aliud alio longe grauius sit detestabile-que magis | uel diuersi generis atque conditionis. Peccatum in Lege ueteri per lepram significari nouimus | et sicut uarię ibi leprarum species notantur, ita uaria esse peccata manifestum est. Colore habitu-que diiudicantur leprę, sic peccata specie atque pondere. Non incongrue igitur ipsa septem capitalia uitia septem generibus leprę nunc comparare conabimur. Prima quidem lepra describitur coloris albi in cute carnis uiuę cum capillorum aspectu mutato. Albedo ista pallor inuidię est. Inuidus de alieno bono dolens liuidam pręfert faciem. dum-que male affecti animi stimulis agitur et inquietatur, in carne uiua uitium esse dicitur. Tunc autem et capillus mutatur, cum relicto rationis consilio, cuius in capite sedes est, prauę cupidinis affectum sequimur. Nihil autem nequius | quam quos imitari debemus, eis inuidere uelle. Alterum leprę genus florere dicitur | ac totum quidem corpus a capite usque ad pedes occupare | quę tamen munda esse putatur, nisi caro uiua apparuerit. Hanc equidem mentis torporem esse reor | et ad ea persoluenda quę tenemur ociositatem atque ex tedio neglectum, quod uitium accidiam appellant. Ea sane totum hominem possidet, dum mollem penitus et effoeminatum reddit. Munda autem est nisi caro uiua apparuerit, quia uitium istud nec stultis, in quibus ratio mortua est, imputatur | nec mala ualitudine affectis, quorum bona uoluntas morbo impedita est corporis.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
