# Evangelistarium 4.15.1-12

Marko Marulić, Evangelistarium, 4.15.1 to 4.15.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.15.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.15.1

Quędam peccata ita leuia sunt ac minuta, ut his carere omnino non possimus. et quia ueniam facile impetrent, a nonnulis uenialia nuncupantur. Hęc quidem a regno Dei non excludunt, aditum tamen ad illud tandiu impediunt, donec expientur. Nihil enim inquinatum illuc intrabit. Sed nunc de illis duntaxat nobis erit sermo, quę mortifera sunt | quę-que uitari et debent quidem et possunt. aut si commissa fuerint, poenitentię doloribus extenuari purgari-que. alioquin ad ęternum interitum compellent non poenitentem, tanto acrius puniendum, quanto delinquendo ab equitate recessit longius. Etenim ex his quoque quę perniciosa sunt, aliud alio execrabilius iudicatur | ac proinde maiore dignum supplicio poena-que acerbiore mulctandum. Quodcunque autem peccatum leuiorum modum excesserit, mortiferum erit. ideo in Scripturis dicitur peccatum ad mortem; non ad mortem hanc omnibus communem, sed ad illam quę propria damnatorum est. quę utique illos quos inuadit, non perimit, sed quo nihil est tetrius, nunquam morituros ęternis cruciatibus torquet | dolore-que afficit omni morte magis expauescendo. Porro ex hac delictorum specie illud maximum esse creditur, quod blasphemia in Spiritum Sanctum in Euangelio nominatur. Huius criminis a Domino Saluatore coarguti sunt Iudei, cum dixissent | eum in Belzebub, non in Dei uirtute eiicere demonia. Patet ergo peccatum in Spiritum Sanctum tunc perpetrari, cum quis Dei opera aliis tribuit, non errore deceptus, sed inuidię stimulis actus, ut Dei laudem sua procacitate obscuret. Quicunque inquit dixerit uerbum contra Filium hominis, remittetur ei. qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc seculo neque in futuro. In Filium hominis peccat, qui opinione falsus Christum purum hominem putat. quę quidem culpa, quia ex ignoratione est profecta, ad credulitatem conuerso atque correcto protinus condonatur. Siquis uero aperte opera Dei intelligens uirtutem calumniatur, dum religioni nostrę inuidet, et quę per Spiritum Sanctum facta sunt, impie ad diaboli potestatem refert, huius culpa irremissibilis esse decernitur.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
