# Evangelistarium 4.15.13-23

Marko Marulić, Evangelistarium, 4.15.13 to 4.15.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.15.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.15.13

Non quia poenitentibus aliquid non remittatur, sed quod sic peccanti ad poenitentiam conuertendi se facultas denegatur, ueluti indigno Dei gratia qui sciens ac prudens Deo ausus sit aduersari | et iam cognitam sibi ueritatem linguę petulantia polluere | tanto-que se sacrilegio sponte astringi. Illos quoque in inferno magis plectendos credimus, qui credentes | euangelicis-que instructi doctrinis delinquunt | quam qui mandatorum Dei ignari peccant. quod testatur Saluator dicens: Seruus qui scit uoluntatem domini et non fecit, uapulabit multis. qui autem ignorauit et non fecit, uapulabit paucis. Quis pręterea negauerit maius esse peccatum eorum qui sub Euangelio sunt | quam qui olim sub lege erant? Quis enim nescit | eum magis teneri | qui iam accepit beneficium | quam qui promissum adhuc expectant? Illud autem quod ab Israhelitis multo tempore fuit speratum, nobis in aduentu Christi est persolutum. Tanto igitur plus ingratitudinis committimus mandatis Domini non obtemperando, quanto plus accepimus gratię. Ex his quę dicta sunt, liquido apparet | inter peccata, quę ad mortem committi dicuntur, aliud alio maius esse | plus-que poenę mereri | et sicut genere ita et grauitate differre. Quin etiam in eodem genere peccati esse quasdam accessiones, quę peccatum grauent si contigerint, eleuent si non contigerint. Non est huius loci de iis referre. nimis enim prolixę tractationis erunt si referantur, et peccatorum distantiam ostendisse sat est. nequis forte cum Stoicis deliret | et paria esse putans, non magis timeat interimere hominem quam lędere. Nosse insuper debemus, ut supra est dictum, siue leue | siue graue peccatum fuerit, si minutorum mensuram pręterierit, poenę ignis ęterni esse obnoxium | et inferni supplicia grauitate distare non tempore. quoniam exilii eorum omnium qui illuc relegantur, finis est nullus. Restat nunc ut de mortifero crimine in communi loquendo, quę peccantem incommoda sequantur perscrutemur. ut magis pateat | eiusmodi peccatum quam fugiendum atque uitandum sit, cum perspexerimus, quot illud qualia-que mala sequantur.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
