# Evangelistarium 4.16.32-41

Marko Marulić, Evangelistarium, 4.16.32 to 4.16.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.16.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.16.32

Sed licet aliquis malus diu uiuat, quandiu in peccato est, in morte est. testatur hoc Paulus apostolus dicens: Vidua quę in deliciis est, uiua mortua est. et in Apocalypsi angelo, id est, presidi ecclesię Sardis dicitur: Nomen habes quod uiuas et mortuus es. Et Dominus in Euangelio: Sinite mortuos inquit sepelire mortuos suos. Ad hęc ne principes quidem sperent | diu posse regno suo frui, si ipsum Regem regum et Dominum dominantium offendere non uerentur. testis est bis euersa Hierusalem, primo a Caldeis propheta dicente: Propter peccata quę peccauistis, abducemini in Babyloniam captiui a Nabuchodonosor, rege Babyloniorum. deinde a Romanis. quod futurum illis prędixit Christus Dominus, quem ob inuidiam persecuti sunt. Hoc autem peccatis exigentibus euenire etiam in Ecclesiastico discimus, ubi dicitur: Regnum a gente in gentem transfertur | propter iniustitias et iniurias et contumelias et diuersos dolos. Ipse quoque Nabuchodonosor rex cum esset omnium potentissmus | Deo-que se ęquaret, regno exturbatus uixit cum bestiis. donec ad mentem rediens efferre sese desiit | se-que hominem agnouit | et confiteri coepit, quod solus Deus mundi sit dominus, ius habens in regna hominum | et cuicunque uoluerit illa distribuens. Quin etiam imperio pręstare, diuitiis opibus-que pollere quid iuuat, si quicunque mortalium peccat, miser esse probatur? Maiore enim sui parte, hoc est animo miser est. tametsi uulgi opinione, qui nihil nisi corporis fortunę-que bona mirari didicit, felicissimus feratur. In Apocalypsi angelus, id est, antistes Laodicię ecclesię gloriatur, quod sit diues et locupletatus et nullius egens | et tamen dicitur ei: Nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et cęcus, et nudus. Non est enim felicitas diuitiis abundare sed uirtutibus. neque infelicitas inopia grauari sed flagitiis. Famem quoque et mortes delinquentibus minatur Dominus dicens: Terra cum peccauerit mihi, ut pręuaricetur pręuaricans, extendam manum meam super eam et conteram uirgam panis eius, et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem et iumentum. quod si multiplicentur scelera, grauabitur uindicta.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
