Latin
4.16.57 to 4.16.67
Marko Marulić, Evangelistarium 4.16.57-67
Unproofread scanNot analysed yet
Idem innuunt Prophetę uerba in psalmo ad Deum dicentis: Tu es Deus non uolens iniquitatem |neque habitabit iuxta te malignus |neque permanebunt iniusti ante oculos tuos |odisti omnes qui operantur iniquitatem. Esaias etiam exprobrat his et ait: Iniquitates uestre diuiserunt inter uos et Deum nostrum; et peccata uestra absconderunt faciem eius a uobis ne exaudiret. Quę enim communicatio lucis ad tenebras (ut Apostolus inquit) quę societas Christi cum Belial? Cum autem a Deo quis recedit, continuo fit diaboli seruus. Nam si omnis (ut Saluator ait) qui facit peccatum seruus est peccati, nonne etiam diabolo seruit, qui eum ut peccet stimulat? Iudei uitiis dediti cum se iactarent Deum habere patrem audiunt: Vos ex patre diabolo estis et desyderia patris uestri uultis facere. Quam sententiam secutus Ioannes apostolus ait: Qui facit peccatum ex diabolo est, quoniam ab initio diabolus peccat. Quanta igitur infelicitas est, ut homo a Deo factus, ad imaginem Dei creatus |ei-que in filium adoptatus nequissimi demonis mancipetur seruituti |ipsum-que habeat patrem, tanta cura diligentia-que adhiberi debet, ut crimen quod huiusce mali causa existit, caueatur ac uitetur. Illis enim qui hoc contempserint |et post peccatum ad poenitentię remedia non recurrerint, nihil reliquum erit, nisi ut ad suplicia nunquam finienda damnentur |audiant-que omnium terribilium maxime expauescendam Iudicis uocem dicentis: Ite, maledicti, in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius! hęc ergo ultima peccati pernicies est, quod hominem ab hęreditate cęlestium bonorum exclusum ad ima poenarum loca ęterno relegat exilio. Denique peccatores mori dicuntur morte ęterna |sicut e contrario iusti uiuere uita ęterna. Scriptum est enim: Homo per maliciam occidit animam suam. et: Anima quę peccauerit ipsa morietur. et in Euangelio peccatoribus dicitur: In peccato uestro moriemini, non morte quę corpus dissoluit, sed quę animam sublata omni quiescendi spe terribiliter torquet et cruciat.