# Evangelistarium 4.18.1-12

Marko Marulić, Evangelistarium, 4.18.1 to 4.18.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.18.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.18.1

Porro cum tot talia-que sint, quę nos ne peccemus deterrent, quid causę est, quod peccantium multo maior numerus quam non peccantium existat? multo-que copiosior turba sit | mundo seruientium | quam mundi Domino | et cęli terrę-que Conditori? ita ut cum Propheta cogamur exclamare: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Iam enim quod futurum Dominus prędixerat, abundauit iniquitas et refrixit charitas, ut propinquum testetur ultimi iudicii diem. Multa quippe cernimus, plurima audimus, a quibus abhorret animus, et ne illa sentire posset, sępe nobis optauit cum cęcos oculos | tum aures surdas. Talia uero mirantibus nobis | causam-que inquirentibus respondet Ecclesiastes dicens: Quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Dilatio igitur poenę peccandi pręstat licentiam. Sed si cogitarent peccatores tanto acriorem fore uindictam, quanto magis uenire cunctatur, peccandi libidinem coercerent | et nequitię finem citius imponerent. Delictorum enim ultor Deus non semper statim punit. peccantis autem poenitentiam ideo diu expectat, ut si aberit correctio, minus excusabilis fiat pertinacia. Cęterum, dum cęlestis arbiter a flagello quiescit, non remittit iram sed colligit, ut totam uno impetu effundat | et plectendi tarditatem grauitate compenset. Interim ad peccandum alios corporis prouocat uoluptas, alios honorum stimulat ambitio, alios multa habendi auiditas urget. Ab his tribus tantum fontibus cuncta quę sub cęlo fiunt crimina oriri quidem reor. Etenim uoluptatis germina sunt: ocium, uentris ingluuies, iocandi incontinentia, scortandi inexplebilis cupido, stupri, adulterii | alię-que libidinis, quę ne dici quidem honeste potest, perpetratio, et illa quę libidinem incitent: obscoeni cantus, molles musicorum soni, uirorum cum mulierculis lasciuientia tripudia | alia-que huiusmodi plura. Ipsa deinde dignitatum honorum-que appetitio genitrix est inuidię, nutrix superbię, amatrix inanis glorię.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
