Latin
4.18.13 to 4.18.27
Marko Marulić, Evangelistarium 4.18.13-27
Unproofread scanNot analysed yet
Is enim qui uideri publico aliquo officio dignus concupiscit, aliis detrahit, ut se efferat, aliorum facta deprimit ut sua extollat, adulatoribus fauet |et uix ullo uitio abstinet, dum in his etiam quę perperam agit, se laudari cognoscit. Postremo cumulandarum opum auiditas quot scateat sceleribus quis enumeret? Inde sunt inter fratres odia, inter amicos dissensiones, iurgia, lites, contentiones, aleę lusus, periuria, fraudes, furta, rapinę, contumelię, iniurię, uulnera, cędes |et citius adeundę hęreditatis gratia concupitę ante diem parentum mortes. Quid multa? nullum prorsus flagitium, in quo aliquid speratur lucri, deuitat auaritia. dicente Apostolo: Radix omnium malorum est cupiditas. Omnibus autem malis istis carebit, qui tribus illis, a quibus cuncta gigni credimus, carere studuerit. Obtrusis quippe fontibus riuos deficere ac siccari necesse est. Desinent fluere uitia, cum unde fluant non habuerint. Recide truncum, et rami morientur. A uoluptate, ambitione, auaritia procul esto, et nullam causam habebis inique aliquid improbe-que patrandi. Vt uoluptates fugias, memor esto sapientissimi Salomonis sententię dicentis: Si annis multis uixerit homo, et in his omnibus lętus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum; qui cum uenerint, uanitatis arguentur pręterita. Breuis nanque momentanea-que uoluptas facile contemnetur, si ęterna cogitabimus. Vt autem et terrenarum dignitatum ambitio in te non habeat locum, recordare quod ob hoc ipsum phariseos damnauerit Dominus noster dicens: Vę uobis pharisei qui diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro. Recordare pręterea quam graui onere premuntur qui in dignitate constituti sunt. primo quod multo magis illis imputatur peccatum quam cęteris, deinde quod non pro se modo, uerum etiam pro omnibus quibus pręsunt, tenentur reddere rationem. Et si per eorum negligentiam plebs deliquerit, tam alienę quam suę culpę rei erunt. Vt postremo diuitias non concupiscas, Apostoli pręceptum ad mentem reuoca: Nihil inquit intulimus in hunc mundum; haud dubium, quia nec auferre quid possumus. habentes autem alimenta et quibus tegimur ,his contenti simus.