Latin
4.19.1 to 4.19.14
Marko Marulić, Evangelistarium 4.19.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam sensus nostri uię sunt, per quas illa, quę animę bonum corrumpunt, intus penetrare solent, quali custodia muniendi sint, ne id patiantur, nunc docere conabor. Sensuum nostrorum impar numerus est. Impar autem numerus in Scripturis diuinis mundus habetur, par uero immundorum dicitur. Animalia quę bina in arcam Noe ingrediuntur, ex immundis sunt, ex mundis quę septena. Numeri ergo ratio nos instruit, ne qua culpa sensus nostros pollui sinamus. quos impar supputatio puros esse debere ostendit. Quinario numero ideo censentur, ut per Legis pręcepta eos dirigas. quinque enim uolumina sunt Mosaicę discipline diuinitus descripte. Et quia quinarius etiam quaternarium continet, per quem Euangelia signantur, quicquid Legi deest, de Euangelio adimpletur. ut sensus non solum bonos habeamus, uerum etiam perfectos. Quod si Domino donante adepti fuerimus, tunc sequetur, quod ipse pollicitus est dicens: Persequemini immicos uestros, et corruent coram uobis. persequentur quinque de uestris centum alienos, et centum de uobis decem milia. Si enim sensus nostri pręceptis diuinis muniti fuerint, uitiorum multitudo aduersum illos pręualere non poterit. Cadent a latere eorum mille et decem milia ad eos autem non appropinquabunt. Non oculorum munditiem inquinabit uisa mulier, non aures demulcebit amatorius cantus, non naribus blandietur ad mollitiem animi compositum unguentum |nec gustus integritatem luxuriosi corrumpent sapores |neque tactum subuertere iniustę actionis cupiditas ualebit. Ab omni malarum passionum iniuria tuti erimus, si quoties oppugnamur, ad arma institutionis diuinę sanctorum-que exemplorum protinus recurremus. Tunc nempe Iesu duce quinque illi reges, id est, quinque corporis sensus, qui nobis imperando regnabant, ad speluncam conscientię nostre compulsos mori sibi cogemus, ut iam uiuere Deo discant obedire-que spiritui, serui eius facti, cuius antea domini fuerant. Tunc in Euangelio quinque talenta nobis a Domino credita alia quinque superlucrabuntur, duplicato quęstu spiritalium negociatione actionum.