Latin
4.21.15 to 4.21.29
Marko Marulić, Evangelistarium 4.21.15-29
Unproofread scanNot analysed yet
Terra es, si aure tenus diuina auscultes, cęlum es si audis. Audit autem qui sermonibus sacris catholicę-que doctrinę cum auditionem |tum obedientiam pręstat. Vnde audire interdum pro parere iussa-que perficere usurpatur. Ad hanc audiendi perfectionem Iacobus apostolus nos hortatur dicens: Estote factores uerbi et non auditores tantum fallentes uosmetipsos. Quia, si quis auditor est uerbi et non factor, hic comparatur uiro consyderanti uultum natiuitatis suę in speculo. Consyderauit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit |qui autem perspexerit in lege perfectę libertatis |et permanserit in ea, non auditor obliuiosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Bonum ergo auditorem |non audiendi attentio, sed agendi probat solicitudo, postquam quę agenda sibi sint ut Deo placeat, didicerit. Huic enim dicere licebit: Dominus mihi aperuit aurem, ego autem non contradico, retrorsum non abii. Interioris hominis ista auris est, quam Dominus aperit, ut uerba uitę in cor eius infundat, quem diligit. Sunt tamen nonnulli usque adeo peruersi, ut ne exteriorem quidem corporis aurem pręceptis diuinis prębere uolunt ,sed seculi uanitatibus dediti |et temporalibus immersi negociis |ita uiuunt, quasi qui post pręsentem uitam nihil futurum expectent. Hi si qua tandem sęuientis fortunę molestia compulsi Deo supplicant non exaudiuntur. Neque enim liberari de peccato, sed de calamitate desyderant. Ait ergo Scriptura: Qui declinat aures suas ne audiat Legem, oratio eius erit execrabilis. ut uidelicet non modo non impetret quod petit, uerum etiam ipse execretur ut infidelis, et nouissima eius prioribus peiora fiant. Aduersum tales uociferatur Hieremias et ait: Ecce incircumcisę aures eorum, et audire non possunt. ecce uerbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. Sed cum ob hoc eos Caldeorum ditioni subdendos denunciet, innuit nobis |contemnentem Scripturę sanctę pręcepta demonibus esse subiiciendum. ut qui salutaria audire noluit, perditionis ęternę afficiatur suppliciis.