Latin
5.01.1 to 5.01.13
Marko Marulić, Evangelistarium 5.01.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsa igitur passionum, quę a sensibus oriuntur, moderatio |temperantia dicitur. Ea uirtus usque adeo reliquis omnibus necessaria est, ut nisi illis comitem se pręstiterit, continuo ad uitia dilabentur |et uirtutis nomen naturam-que amittent. Iustitia-que ipsa si temperantię freno non regeretur, aut in negligentiam aut in sęuitiam desineret. Temperantia mediocritatem seruat, appetitiones domat, ignauiam expellit, dicta facta cogitata-que rationis finibus concludit. Nihil turpe fieri patitur, uoluptatibus imperat ne modum excedant. dolori succumbere uetat, in omnibus recti honesti-que rationem constare iubet. non sinit extolli prosperis |neque deiici aduersis, sed in utraque fortuna constantem animum esse iubet. Ne itaque sensuum tuorum perturbationibus cedas temperantia efficiet |et ad illa quę memorauimus, comparanda remedia te diriget. quibus tu usus abiges abs te ocium et desidiam, et cupiditatem, et turpes amores, et omnem luxuriam, ut amplecti queas laborem, solicitudinem, largitatem, pudiciciam, frugalitatem. Et cum uitia quę citra uirtutem in medio constitutam sunt caueris, illa quoque quę ultra habentur uitabis. ne uidelicet labor uertatur in lassitudinem, solicitudo in curiositatem, largitas in prodigalitatem, pudicicia in agendorum dicendorum-que inutilem uerecundiam, frugalitas in stultum ab omnibus abstinendi rigorem. Cuncta ergo ęquis temperantię mensuris iustis-que proportionibus circumscribes. ut nec modicitate delinquas nec nimietate excedas. Optimum-que tibi uidebitur solertiam sequi nautarum, qui in onerando nauigio tale temperamentum seruant, ut neque nimio pondere pressum obruatur fluctibus |neque nimia leuitate suspensum lateribus uacillet |et flantium uentorum impetum ferre nequeat. In omni quippe uitę tenore rationabilis mensurę modus utilissimus est. Intemperantia uero omnium prorsus nequitiarum et parens et nutrix est. Quibus illa dominatur, de sanctorum consortio exierunt, cum iustis non scribentur. Ab ipso enim Domino, quia sanctionibus eius non parent, reprobati abdicati-que sunt.