# Evangelistarium 5.01.14-25

Marko Marulić, Evangelistarium, 5.01.14 to 5.01.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.01.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.01.14

Omnis alienigena inquit | incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non introibit in sanctuarium meum. Aliud pręterea incircumcisorum genus est, quos Hieremias notat dicens: Ecce populus hic incircumcisus auribus et nolunt audire. Aliud etiam de quo Moyses esse se fatebatur, cum se indignum officio sibi delato existimaret | et ut in Exodo habetur, diceret: Incircumcisus labiis ego sum. Huiuscemodi autem circumcisiones, hoc est cordis, aurium ac labiorum, quia non corporis, sed spiritus sunt, faciunt ut ipsam quoque carnis circumcisionem intelligentię demus spiritali. Qui ergo temperans fuerit, primum cor suum circumcidet, ne cogitet malum, ne prauę appetitioni assensum prębeat | qui enim assenserit | et ad perficiendum scelus quod cogitauit animum inclinauerit, hic incircumcisus corde erit. Deinde qui temperans fuerit, suas aures circumcidere curabit, subtrahendo auditum delatorum susurris, adulatorum blanditiis, turpibus scortatorum canticis | impudentię-que scurrarum. Qui uero aliquem ex his libenter audierit, incircumcisus auribus erit. Postremo qui temperans fuerit, labia sua circumcidere studebit, linguam cohibendo, ne de aliquo infamandi causa obloquatur , ne cui male dicat, ne litiget, ne rixetur, ne obprobret, ne mentiatur, nequid denique iniquum foedum inhonestum proferat. Qui autem loquenda tacenda-que obseruare neglexerit | et sine delectu quicquid in buccam uenit effutierit, hic incircumcisus labiis iudicabitur. Carnis uero circumcisionem ad reliqua interioris hominis membra pertinere reor. Itaque qui temperans fuerit, minime negliget et manus circumcidere suas, ne malum operentur, pedes ne illo ubi peccandi periculum imminet currant, oculos nequid quod nefas est concupiscere spectent, palatum ne ebrietati ganeę-que seruiat, olfactum ne unguentorum odore delectetur, sed uirtutum. Qui se ita ut dicimus circumciderit, circumcisione non manu facta, et in omnibus spiritui magis quam carni obedierit, huic perfectę temperantię inesse uirtutem quis negabit | quis non dignum arbitrabitur, ut tandem in sanctuarium Dei ingrediatur | pręmia-que capiat supernę hęreditatis, factus Dei filius, quia noluit fieri turpium uoluptatum seruus?

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
