# Evangelistarium 5.03.1-12

Marko Marulić, Evangelistarium, 5.03.1 to 5.03.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.03.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.03.1

Virginali munditię proxime accedit castitas uiduitatis | continentia-que eorum, qui quanuis uirgines non sint, finem tamen carnali copulę statuerunt suscepto religionis uoto. ut expeditius Deo seruire | cęlestium-que contemplationi uacare queant. Horum propositum longe melius esse quam coniugatorum utriusque Scripturę testimoniis probatur. In Leuitico filia sacerdotis uidua ad patrem reuersa uescitur de sanctificatis | quę certe attingere gustare-que nequibat, dum marito seruiret. In Exodo Moyses per triduum ab uxorio opere abstinere eos iussit, qui ad montem accessuri Deum-que loquentem audituri erant. Sed neque Dauidi uel cęteris qui cum illo erant, cum esurirent, licuit panes accipere sanctificatos, nisi cum se mundos a mulieribus ab heri et nudiustertius esse confessi sunt. In Nouo autem instrumento Paulus apostolus coniugati atque soluti distantiam docere uolens: Qui sine uxore est inquit | solicitus est quę Domini sunt, quomodo placeat Deo. qui autem cum uxore est, solicitus est quę sunt mundi, quomodo placeat uxori, et diuisus est. Et mulier innupta inquit ac uirgo cogitat quę Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. quę autem nupta est, cogitat quę sunt mundi, quomodo placeat uiro. Quantum igitur pręferenda sit uiduitas matrimonio, continentia nuptiis | ipsa studiorum atque operum diuersitas indicio est. Quis enim fidelium negare audet | longe melius esse | illa quę Dei sunt cogitare | quam illa quę mundi? et quomodo Deo placeas quęrere | quam quomodo placeas uxori? Nemo tamen credat damnari matrimonia, dum his meliora proponuntur. Non enim peccant qui legitime coniunguntur, sed tamen illi qui ideo coniungi nolunt, ut liberius atque syncerius Deo seruiant, beati esse dicuntur. Mulier inquit alligata est legi quanto tempore uir eius uiuit. quod si dormierit uir eius, liberata est a lege | cui uult nubat, tamen in Domino.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
