# Evangelistarium 5.03.13-26

Marko Marulić, Evangelistarium, 5.03.13 to 5.03.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.03.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.03.13

Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium. Ac ne consulentem contemneres, continuo subiunxit: Puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam. Idem apostolus Timotheo discipulo pręcipit dicens: Viduas honora, quę uere uiduę sunt. Has etiam qualiter se gerere debeant instruens ait: Quę autem uere uidua est et desolata, speret in Deum | et instet obsecrationibus et orationibus nocte ac die. Nam quę in deliciis est, uiuens mortua est. Illas ergo quę delicias mundi, ut Christum lucrifacerent spreuerunt, et reuereri | et si indiguerint, Ecclesię alimentis mandat sustentari. Honor enim in Scripturis non solum reuerentiam, sed etiam liberalitatem elemosinam-que designat. ut in Prouerbiis: Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da pauperibus. Cum autem Apostolus uere uiduas in Ecclesia reuerenter suscipiendas alendas-que pręcepisset, si modo unde alantur de suo non habuerint, prospicere etiam uolens nequa de his sinistri rumoris oboriatur suspicio, nequis infirmis peccandi locus detur: Vidua inquit eligatur non minus sexaginta annorum, quę fuerit unius uiri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educauit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lauit, si tribulationem patientibus subministrauit, si omne opus bonum subsecuta est. Adolescentiores autem uiduas deuita. Cum enim luxuriatę fuerint | in Christo, nubere uolunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Non ergo ob hoc solum uitandę sunt, quia earum consortium castitati periculum sit, uerum etiam quia ipsę iniuria Ecclesiam afficere soleant | repetendo connubia , cum professę fuerint castitatem, et quod Deo uouerant non exoluendo. Cum-que ita sit: Volo inquit iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia. Iam enim quędam conuersę sunt post Sathanam. Quare illas nubere uult aperte declarat, ne uidelicet castitatem uouendo irritum faciant promissum, ne post Sathanam abeant | et ad illicitos amplexus conuersę diabolo nubant.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
