Latin
5.03.36 to 5.03.40
Marko Marulić, Evangelistarium 5.03.36-40
Unproofread scanNot analysed yet
In brachio |iustitię opera intelligimus. quę tunc sane robur et firmitatem sui concipiunt, cum lumbis zona castitatis constrictis contemnimus illecebras carnis |et coniugii iugo expediti in illorum concedimus libertatem eunuchorum, qui se pro cęleste regnum castrauerunt. Quę profecto uirtus quoniam uulgari uita eminentior est, non imperatur sed suadetur, dicente Domino: Qui potest capere capiat. Vt autem ad capiendum quod proposuit enitamur, pręmiorum magnitudine nos prouocat per Esaiam dicens: Ne dicat eunuchus, quoniam sum lignum aridum. hęc enim dicit Dominus eunuchis: qui custodierint sabhata mea, et elegerint quę uolui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea et in muro meo locum nominatum, et nomen melius filiis et filiabus; nomen sempiternum dabo eis, quod non deficiet. Laudent matrimonia coniugati et prolis foecunditate glorientur ,dum tamen eunuchi nostri melius filiis et filiabus nomen a Domino sibi uendicent |patribus-que matribus-que apud omnium patrem pluris habeantur. Restat ut doceamus quibus armis uirtus castitatis ne offendatur, tuenda sit.