# Evangelistarium 5.03.36-40

Marko Marulić, Evangelistarium, 5.03.36 to 5.03.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.03.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.03.36

In brachio | iustitię opera intelligimus. quę tunc sane robur et firmitatem sui concipiunt, cum lumbis zona castitatis constrictis contemnimus illecebras carnis | et coniugii iugo expediti in illorum concedimus libertatem eunuchorum, qui se pro cęleste regnum castrauerunt. Quę profecto uirtus quoniam uulgari uita eminentior est, non imperatur sed suadetur, dicente Domino: Qui potest capere capiat. Vt autem ad capiendum quod proposuit enitamur, pręmiorum magnitudine nos prouocat per Esaiam dicens: Ne dicat eunuchus, quoniam sum lignum aridum. hęc enim dicit Dominus eunuchis: qui custodierint sabhata mea, et elegerint quę uolui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea et in muro meo locum nominatum, et nomen melius filiis et filiabus; nomen sempiternum dabo eis, quod non deficiet. Laudent matrimonia coniugati et prolis foecunditate glorientur , dum tamen eunuchi nostri melius filiis et filiabus nomen a Domino sibi uendicent | patribus-que matribus-que apud omnium patrem pluris habeantur. Restat ut doceamus quibus armis uirtus castitatis ne offendatur, tuenda sit.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
