# Evangelistarium 5.04.1-11

Marko Marulić, Evangelistarium, 5.04.1 to 5.04.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.04.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.04.1

Castitatis professoribus non sui sexus hominum consortia sunt fugienda. Quanuis fuerint sancti uir et foemina nequaquam tantum sibi confidant, in ętate pręsertim adhuc uegeta et robusta, ut sine arbitris inter se colloquantur, ut soli simul sedeant | aut conuersis alter in alterum oculis inuicem se spectent, ne forte cogitare cogantur, quod intercedente uerecundia confiteri non audent. Potest quidem fieri ut amborum uultus, gestus, sermo pudiciciam seruet | difficillimum tamen immo impossibile est, nequando uel utriusque | uel alterius eorum mens impuris ęstuet desyderiis | uel momento aliquo temporis concupiscat, quod committere ueretur. Audi Salomonem dicentem: Fauus distillans labia meretricis | et nitidus oleo guttur; nouissima autem illius amara quasi absynthium, et acuta quasi gladius biceps | pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus eius penetrant | per semitam uitę non ambulant, uagi sunt gressus eius et inuestigabiles. Nunc ergo fili audi me, et ne recedas a uerbis oris mei. longe fac ab ea uiam tuam, et ne appropinques foribus domus eius, ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli. Pręsentem uoluptatem cum futura poena compara, et probabis consilium hoc quod offertur. Cito transit quod delectat, nullo fine concluditur quod cruciat. Sed fortasse cauillaberis et dices | non tibi accessum interdici aliarum pręterquam meretricum. At in iis quoque quę pudiciciam honestatem-que prę se ferunt, blanda uox, mollis gestus, benignus aspectus, uenusta forma | et totius corporis tegumentorum non inelegans cultus | nonne impudicicię incitamenta sunt? Ipsa quidem mulier casta et continens est, sed si multa quę in illa conspicis, ad turpes cogitatus prouocant, quomodo tutum te putabis, si ei adhęseris? Nequis tamen malignę excusationi detur locus, disce non minus fugiendas esse pudicas quam impudicas | illo saltem exemplo, quo Dauid secundum cor Dei electus et pudica satis iudicata Bethsabee Vrię uxor conciderunt.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
