Latin
5.05.29 to 5.05.31
Marko Marulić, Evangelistarium 5.05.29-31
Unproofread scanNot analysed yet
Denique semper facias aliquid operis ,ut cum Apostolo dicere queas: Castigo corpus meum |et in seruitute redigo, ne forte cum aliis prędicauerim, ipse reprobus efficiar. Profecto nulla ei dominabitur uoluptas, qui sic sibimetipsi imperare didicerit. Sic autem faciendo, siue centesimum cum uirginibus |siue sexagesimum cum uiduis fructum colliget |atque angelis qui in cęlo sunt, par similis-que erit.