# Evangelistarium 5.06.1-16

Marko Marulić, Evangelistarium, 5.06.1 to 5.06.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.06.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.06.1

Nunc locus postulat, ut de matrimonio aliquid in medium proferamus, nequis culpam putet uxorem ducere. cum etiam coniugatorum uirtus sit: pudiciciam colere, liberos bonis artibus instruere, non uoluptatis gratia sed generandi affectu copulari, nihil dicere aut facere, quod ex ipsis natos non deceat imitari. Quando quidem paruulorum simplicitas nullius operis est magis emula | quam quod a parentibus uiderit factitari. Discant igitur coniugati quid ipsis apostolica pręcipiat disciplina. Nam sicut misericors Deus uult omnes homines ad salutem peruenire, ita apostoli Christi cuique hominum conditioni monstrare conati sunt quomodo saluarentur. Quorum Paulus diuina spiritali-que scientia imprimis pręditus ait: Si acceperis uxorem non peccasti; et si nupserit uirgo non peccauit. Quin immo ut ostendat etiam in coniugio esse aliquid boni: Qui matrimonio inquit iungit uirginem suam bene facit. Nihil enim ab ipso rerum autore Deo constitutum est, quod non bonum sit, licet aliud alio melius atque perfectius. Tunc autem primum nuptię ab eo constitutę sunt, cum masculum creasset et foeminam | benedicens-que ipsis dixisset: Crescite et multiplicamini et replete terram. Qua quidem in re hoc quoque obseruandum, quod non ad uoluptatem uocati sint, sed ad liberorum procreationem, ut crescant uidelicet et multiplicentur. Tametsi fieri non potest, nequa intercedat uoluptas, non tamen in ea nuptiarum finis esse debet, sed in foetu multiplicando, quemadmodum benedictio pręscripsit diuina. Et cum ita sit audeo dicere: Scortator non maritus est, quem magis coire quam generare delectat | et mulier ipsa scortum non uxor, quę libidine magis gaudet quam foetu. Porro foedera matrimonii perpetua esse oportet. Quos enim Deus coniunxit, homo non separet. Erunt inquit duo in carne una. Itaque pręuaricatur uir quoties aliam appetit, et mulier quoties alium suspirat. Caro enim, quę una esse debet, in duas distrahitur, cum pellex aut mechus adamatur.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
