# Evangelistarium 5.07.1-11

Marko Marulić, Evangelistarium, 5.07.1 to 5.07.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.07.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.07.1

Meminerint pręterea uxores reuereri maritos, priorem honoris locum eis cedere | eorundem-que subdi imperio. Id quidem exigit et autoritas diuina (ut dictum est) et apostolicum pręceptum | et lex ipsa naturę. cum etiam inter gentiles et a religione alienos constet | uiros quam foeminas honorabiliores esse atque liberiores. Nequis tamen uxore sic contempte utatur ut serua , Petri apostoli mandatum est, quo monet ipsis etiam impartiri oportere honorem tanquam cohęredibus gratię uitę. et in Malachia est scriptum: Vxorem adolescentię tuę noli despicere . Socia thori tibi est | et domesticę gubernationis curę-que consors | et communium liberorum parens | non de capite educta ne imperet | nec de calcaneo ne contemnatur, sed de costa formata, ut inter utrunque media habeatur | et secundo loco post patremfamilias in domo honoretur. Illa obtemperet uiro, ei autem reliqua familia subiecta sit. Illa sicut Sara Abraham ita uirum uocet dominum, eam uero reliqui dominam appellent | et ueluti dominę pareant atque obsequantur. Porro ut tali honore dignam se non tam autoritate quam moribus ostendat, sit fidelis ut Michol, quę ne patri quidem, et eidem regi obsecuta est ut uirum proderet. Nam sicut de uiro dicitur: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhęrebit uxori suę | ita et mulier debet adhęrere uiro, ut nec amore parentum | nec timore regum fidem deserat. Sit prudens ut Abigail, quę iratum uiro suo Dauidem animi sagacitate placauit, ita ut postea marito uiduatam ipse Dauid sibi elegent uxorem, sola foeminę solertia delectatus. Quę talis fuerit etiam uiri partes agat in domo, si ille minus integrę mentis erit. reuerentiam tamen exhibeat ut maiori | et sic omnia faciat, quasi ille imperarit. Sit pudica ut Susanna, quę coniugii fide seruata malebat mori | quam amissa uiuere. sed tam sanctum foeminę propositum cum nosset Dominus, et ab accusatorum infamia purgatam | et a mortis periculo liberam reddidit.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
