# Evangelistarium 5.07.12-21

Marko Marulić, Evangelistarium, 5.07.12 to 5.07.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.07.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.07.12

Sit patiens et humilis ut Anna Helcanę coniunx | quę cum sterilitatis exprobrationem ęquo animo tulisset, mater esse meruit Samuelis, qui et iudex populi extitit et propheta. In hac itaque unica prole multo felicior fuit | quam illa in multis cuius procacitate incessebatur . Sit in omnibus quę honeste fieri possunt, obediens uiro | uitet-que Vasthi reginę insolentiam | quę cum Assueri, Persarum regis, mariti sui imperium contempsisset, diuortio mulctata desiit esse quod erat, et de fastigio publicę dignitatis in ordinem corruit priuatarum. Deponit enim Deus superbos de sede, et exaltat humiles. Licet autem nunc non sit locus repudii | turpissimum tamen est | repudio dignam uideri. Sit pręterea diuinę rei studiosa et ad preces Deo offerendas prompta, ut Tobię coniunx Sara, quę antequam coniugalem operam iniret, triduum cum illo in oratione perseuerasse traditur. et ambo quidem felicem connubii euentum habuerunt, eo quod initia illius Domino consecrassent. Sit postremo in incessu modesta, grauis in aspectu, in sermone uerecunda, simplex in ornatu, et in his rebus quę foris uidentur ostendat, qualem intus qui non uidetur animum gerat. Impleat etiam quod Apostolus Tito discipulo ut adolescentulas doceret scribit, ut uidelicet uiros suos ament, filios diligant, sint prudentes, castę, sobrię, domus curam habentes, benignę, subditę uiris suis. Exequatur et quę princeps apostolorum Petrus partim prohibeat, partim imperet dicens: Quarum sit non extrinsecus capillatura aut circumdatio auri, aut indumenti uestimentorum cultus, sed qui absconditus est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. Nequis tamen sordes et illuuiem conuenire uxoribus honestis credat, rursus Paulum audiat Timotheo dicentem: Mulieres orare iube in habitu ornato cum uerecundia et sobrietate | ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, uel ueste preciosa, sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
