Latin
5.07.22 to 5.07.24
Marko Marulić, Evangelistarium 5.07.22-24
Unproofread scanNot analysed yet
Exclamarem in nostrarum comendi componendi-que se luxuriam foeminarum, et in ipsarum immodicos ornatus inueherer (sunt enim quę totum censum insuunt in uestibus, inserunt in monilibus, gestant in digitis |et ut carnem suam diuitent |maritos egere cogunt) sed si Domini apostolica-que pręcepta, quę sępe in ecclesiis prędicari audiunt non obseruant, et me quidem clamantem irridebunt. Satius est igitur attoniti oris silentio intemperantiam earum incusare |quam uerborum increpatione frustra uelle corrigere. His autem quas interior magis quam exterior cultus iuuat, satis erit |non me, sed quorum dicta in medium proposui |audire.