# Evangelistarium 5.07.22-24

Marko Marulić, Evangelistarium, 5.07.22 to 5.07.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.07.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.07.22

Exclamarem in nostrarum comendi componendi-que se luxuriam foeminarum, et in ipsarum immodicos ornatus inueherer (sunt enim quę totum censum insuunt in uestibus, inserunt in monilibus, gestant in digitis | et ut carnem suam diuitent | maritos egere cogunt) sed si Domini apostolica-que pręcepta, quę sępe in ecclesiis prędicari audiunt non obseruant, et me quidem clamantem irridebunt. Satius est igitur attoniti oris silentio intemperantiam earum incusare | quam uerborum increpatione frustra uelle corrigere. His autem quas interior magis quam exterior cultus iuuat, satis erit | non me, sed quorum dicta in medium proposui | audire.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
