Latin
5.11.1 to 5.11.13
Marko Marulić, Evangelistarium 5.11.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam matrimonio prętulimus uiduitatem, uiduitati uirginitatem |nihil-que horum malum esse diximus, contraria quoque in medium producenda sunt. ut uitii foeditate offensi |cupidius uirtutibus incumbamus. Virginitatem amittere, quid est aliud nisi ab ipsa angelicę conditionis celsitudine ad nostrę mortalitatis humilitatem descendere |et cum spiritu coeperis carne finiri? Similis angelis eras uirgo dum nescires corruptionem |iuncta es uiro honestis nuptiis |fateor non peccasti, facta es tamen de spiritali carnalis, de cęlesti terrena, de auro purissimo ęs uilissimum. Iam non potes uenienti Christo sponso cum lampade accensa occurrere |nec inter sponsas eius censeri. uirginum ille sponsus est, non corruptarum amator. Et licet non repellat coniugatos coniugii iura seruantes, primo tamen loco habet uirgines (ut dictum est) secundo uiduas, ultimo maritas . Quod de altero sexu dicimus ,de utroque sentimus. Prior est apud Deum qui foeminam nescit, deinde qui post cognitam castitatis uotum suscipit, postremo ille qui gignendę prolis gratia matrimonio seruit |et pudiciciam atque charitatem genitali thoro debitam colit. Hęc sunt tria illa hominum genera, de quibus in Euangelio dicitur: Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. Duę molentes in mola: una assumetur et una relinquetur. Virginitas in agro moratur puritatis inter nitentia intacto candore lilia |et Christum Dominum inuocat dicens: Veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum suorum. Continentium secundum esse censeo, qui carnem suam terunt mola ieiunii, uigiliarum, precum honesti-que laboris, subdentes eam spiritui, ut panes mundi efficiantur Deo offerendi. Sed ut noscamus quantum hi a uirginitatis gradu distent, sub sexu minus nobili proferuntur, dum dicitur: duę molentes |nec tamen ideo coniugatis inferiores, quanuis non duo sed duę de illis dictum sit. Quia uirginum quidem et continentium inter se habilis congrua-que comparatio est.