# Evangelistarium 5.11.28-38

Marko Marulić, Evangelistarium, 5.11.28 to 5.11.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.11.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.11.28

Zambri Israhelitę cędes et Madianitidis meretricis, cui ille se coniunxerat, Deo populo iratum placauit. Lex quoque adulterii conuictos lapidibus obrui iubebat. Et licet postea clementissimus Dominus Legis rigorem Euangelii gratia temperarit, indemnatam dimittendo adulteram, ne poenitentibus adimere spem uideretur salutis, uade tamen inquit et noli amplius peccare, nequid grauius tibi contingat. Grauius est enim in abyssum inferni detrudi | quam lapidum ictibus interimi, et animę quam corporis pati mortem. Resipiscite igitur impudici, redite ad cor fornicatores, exurgite de stercore meretrices, dum licet, dum poenitentię superest tempus, ne post hęc tristius uobis acerbius-que contingat | quam Sodomitis, quam Gomorreis, quam Zambri et Madianitidi scorto, quam denique est illud quod in puniendo adulterio Lex decernit. Nihil enim terribilius dici aut excogitari potest | igni inextinguibili, tenebris exterioribus, uerme immortali, perenni fletu, nunquam quieturo dentium stridore | poenis-que illis, quarum grauitas neque intermittenda | neque eleuanda | neque seculis ullis unquam speratur finienda. Quorsum igitur illa mortiferę cupidinis fomenta? amatorias missitare tabellas, delinificis blandiri uerbis, nutu nictu sibilis allicere, comere caput, uestimenta componere, fores obsidere aliorum, ludis interesse, choreis cantibus sonis iocis diem consumere, modis omnibus effoeminari ac mollescere? Quorsum etiam tot ornandi corporis instrumenta: speculum, pecten, uolsellę, calamistrum, discernicula, bullę, crepitula, segmenta, inaures, monilia, armillę, anuli, reticulę, uittę, margaritę, lapilli, quę enumerare nedum ęstimare difficile est? Quorsum postremo ad fucandam faciem purpurissum et cerussa? ad erugandam atque emaculandam alia quędam smegmata mangonum-que linitiones? Quid hoc est | nisi propriam pudiciciam prostituere | et uim inferre alienę? et nullum omnino obscoenitatibus modum imponere? Mittite ista quęso, qui tam insipienter excidistis, et ad mentem reuersi tandem aliquando cogitate, an tanti sit breuis ac momentanea corporis uoluptas, ut propter illam uel bonum infinitum castitati propositum contemni debeat | uel infinitum malum impudicicię paratum non timeri?

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
