# Evangelistarium 5.13.1-13

Marko Marulić, Evangelistarium, 5.13.1 to 5.13.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.13.1

Omne beneficium quod necessitatem patienti misericorditer impenditur, elemosina est. Paupertate grauatos cibo, potu, tegumentis, tecto iuua. his enim pręcipue indiget paupertas. In Deuteronomio scriptum est: Non obdurabis cor tuum | nec contrahes manum, sed aperies eam pauperi. Et in Esaia: Frange esurienti panem tuum | et egenos uagos-que induc in domum tuam. cum uideris nudum, operi eum | et carnem tuam ne despexeris. et in Euangelio: Si uis esse perfectus uende omnia quę habes | et da pauperibus et sequere me! Et qui habet duas tunicas, det alteram non habenti. Illos-que ad coenam Dominus pręcipit inuitandos, quibus deest referendę gratię copia. ut non ab iis remunerationem, sed a Deo expectes. Parum uel nihil facit lucri qui tribuit diuiti. et licet multo plura receperit quam dederit, nihil tamen ad illud, quod a Domino tribuendum speratur. Ideo et Zacheus dimidium bonorum suorum pauperibus obtulit non diuitibus. et salus domui suę facta est | Christo hospitium eius ingresso. In eos tamen qui relictis contemptis-que omnibus Christum sequuntur, magis beneficos nos esse oportet. ut cum Dei seruis nos commodauerimus, melius de Deo mereamur. exemplo Apostoli | qui ait: Nunc proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis. Iccirco alibi hortatur dicens: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. De quibus ipse Dominus ait: Quod uni ex his minimis, qui in me credunt fecistis, mihi fecistis. His ęra conferri siue res quibus indigent iubet Apostolus, ita ad Corinthios scribens: De collectis autem, quę fiunt in sanctos sicut ordinaui in ecclesiis Galatię, ita et uos facite per unam sabbati. Hos autem non solum rebus iuuandos esse, uerum etiam honore prosequendos docet cum ait: Qui bene pręsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in uerbo et doctrina. dicit enim Scriptura: Non alligabis os boui trituranti. et dignus est operarius mercede sua.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
