Latin
5.13.14 to 5.13.23
Marko Marulić, Evangelistarium 5.13.14-23
Unproofread scanNot analysed yet
Propterea rursum ipsis Corinthiis confidenter loquitur: Si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est si carnalia uestra metamus? et ad Discipulos a Saluatore dicitur: Qui uos recipit, me recipit |quod non modo de religione quam prędicarunt intelligendum reor, uerum etiam de uitę sustentamentis, quibus indigebant. De his igitur pręcipua cura tibi sit. ut cum erga uitę pręceptorem liberalis munificus-que fueris, multorum saluti consulas, qui eius doctrina et institutis erudiuntur ac proficiunt. An Abdię Achabi regis dispensatori etiam cum capitis sui periculo non fuit graue |centum ex prophetis, quos Iezabel impiissima persequebatur, neci subtrahere, in speluncis abscondere, cum-que fames esset, suis impensis pascere |et tibi molestum erit, si uni sancto aut alteri necessaria obtuleris? quę non illis oblata, sed sibi computat ipse qui facit sanctos, et pro elemosinis tam modicis ęterna se repensurum bona pollicetur? Cęterum etiam ecclesiis conferenda beneficia sunt. ut qui altari seruiunt, his utantur. Siquid superfuerit, aliis dispensent |aut in ędificiis Deo dicandis impendant. sic fecit Dauid, sic Salomon, sic Esdras sacerdos. Pręterea quoties ciuitas annonę caritate laborat |aliaue rerum molestia affligitur, plebi succurrendum esse a potentioribus docent |Ioseph Aegyptiis distribuens frumenta, Ezechias et Iosias offerentes pro regno, pro sanctuario, pro Iuda tauros, arietes, oues, hircos, ut eis quibus pręerant miserando, ipsi a suo pręside Deo misericordiam consequerentur. Docuit hoc et Saluator noster |hominum multitudinem pascens in deserto, nolens dimittere ieiunos, ne deficiant in uia. Et certe non humanus sed ferinus est, qui multos perire patitur, cum multos potest sua ope liberare. In peregrinos etiam seruanda est humanitas |et cum enim mortalium una origo sit, unus Autor et Dominus omnium, nemo nobis extraneus habeatur, nemo alienus. In suscipiendis ergo peregrinis imitemur patris Abrahę atque Loth liberalitatem, qui sedentes in foribus ciuitatis aduenas ut ad se diuerterent rogabant. et qui tam benigne homines acceptauerant |digni fuere hospites fieri angelorum.