Latin
5.14.1 to 5.14.20
Marko Marulić, Evangelistarium 5.14.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Tantum tribuendum quantum pauperis indigentia postulat. Tantum uestium da ne algeat, ne nudus incedat. Tantum cibi ac potus imparti ne fame siti-que laboret. Non beneficium est plura donare, sed nequitię irritamentum. Vestis delicatior excitat arrogantiam. Victus abundantior nutrit luxuriam. Prospiciendum erit igitur ne copiosius tribuas |quam ad parsimoniam accipientis credideris esse satis. ne forte dum iuuare cupis noceas. Medicorum industriam imitare: non porrigunt ęgroto quantum ipse expetit, sed quantum saluti eius recuperandę confert |quod-que profuturum censent impendunt, non quod noxium ęger poposcerit. Ita et tu quantum hominis egestas requirit |et quod honestę sustentationi sufficit uel non petenti prębe. Quicquid ultra necessitatem est, quicquid obesse poterit, ne prębeas etiam si flagitarit. Quod si tibi grandis rerum suppetit copia, da multa sed multis. Nam si uni dederis, licet ille acceptis non male utatur, tu tamen unum diligere uideberis, alios odisse. Christus autem non pro uno mortuus est, sed pro omnibus. Eius munificentię eris emulator, cum plurimis benefeceris. Late patens uirtus est charitas |non est contenta unius angustiis in quem beneficia conferat, sed erga omnes effundi gestit, cum omnes ęque diligat. Quanquam illos magis respicit, quos magis miserabiles inopiosos-que uidet. Veruntamen si tibi quoque non ita ampla est res familiaris, tantum indigentibus eroga quantum uictui tuo superesse poterit, ne et ipse egere incipias. Ita enim Apostolus Corinthiis consulens ait: Si uoluntas prompta est secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, uobis autem tribulatio, sed ex ęqualitate in pręsenti tempore uestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia uestrę inopię sit supplementum. Quęnam est ista pauperis abundantia? nisi quam pro beneficiis inopi collatis retribuit Christus dicens: Venite benedicti Patris mei, possidete regnum uobis a constitutione mundi paratum.