# Evangelistarium 5.14.21-34

Marko Marulić, Evangelistarium, 5.14.21 to 5.14.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.14.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.14.21

Esuriui enim et dedistis mihi manducare. sitiui et dedistis mihi potum, et alia quę sequuntur. Vnde idem alibi ait: Facite uobis amicos de iniquo mammona, qui recipiant uos in ęterna tabernacula. Nisi ergo dederis, talia non recipies. Si de tuis diuitiis non feceris tibi amicos, quis erit qui te de terra tollere | et in cęlesti collocare dignabitur domo? Ab omnibus destitutus gutta aquę indigere incipies cum diuite purpurato, qui micas panis Lazaro mendicanti dare noluit. Lazari inopiam non est miseratus in sua copia diues, nec Lazarus iam in sinu Abrahę beatus et felix diuitis in igne ardentis miserię permissus est subuenire. Atque ita auari diuitię in ęternam uertuntur inopiam. diuitię uero pauperibus Christi dilargitę perennibus regni cęlestis bonis compensantur. Quod si opulentior es quam necesse sit | et luxurię deditus cuncta in tuos usus consumis, iniquus dispensator es. Pauperum est enim non tuum, quicquid modeste frugaliter-que uiuenti superesse potuit. Aliena usurpas, quoties tibi plus quam oportet indulges. Non es dominus omnium quę habes | quicquid supra necessitatem possides, eius tibi dispensatio credita est non abusus. Si bene dispensaueris audies a Domino: Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam | intra in gaudium Domini tui. Sin uero talentum tibi ad negociandum traditum in terra defoderis | nihil aliis impartiens, sed totum tibi uendicans, nihil te lucri fecisse argueris. atque ideo pro ignauię crimine, pro interioribus tenebris, quibus obnubilatus animus futura non prospexit, tenebras patieris exteriores. ibi erit pro lętitia fletus, pro crapula et ingluuie dentium stridor. nunquam inde exies de diuitiis istis exiturus citius quam putas. Quod si perituris conferre semper duratura soleres, melius tecum actum duceres carere opibus | et esuriendo panem ostiatim quęrere | quam illis affluere in immensum, illis tota ętate iocunde perfrui | et in pauperum usus quantum debes non contulisse.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
