Latin
5.16.17 to 5.16.28
Marko Marulić, Evangelistarium 5.16.17-28
Unproofread scanNot analysed yet
Parum dedit et recepit multum |et cum etiam diuites penuriam paterentur, torrentibus ipsis ob pluuię defectum siccatis, illa pauper Dei beneficio uictu necessario abundauit. Hoc quoque pollicetur Salomon in Prouerbiis dicens: Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da pauperibus; et implebuntur horrea tua saturitate, et uino torcularia redundabunt. Tale aliquid et in Euangelio inuenies. Quid enim nisi multiplicato redituram in sinum porrigentis elemosinam innuunt |quinque panes illi |et duo pisciculi multitudini esurientium appositi |et post hęc duodecim cophini collecti reliquiarum? et iterum septem sportę plenę asportatę pro septem panibus et paucis pisciculis? Quis ergo tam timidus est, ut his exemplis non excitetur ad liberalitatem |nec iam metuat ob hoc rei familiari detrimentum fore, si elemosinas dederit. cum pręsertim Veritas dicat: Date et dabitur uobis: mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum uestrum. Nemo tamen hac sancta largitate utatur spe pecunię augendę. Auari hoc foret, et terrena non cęlestia concupiscentis. quę non modo non concupiscere, uerum etiam propter Christum debemus contemnere. ut illas acquiramus diuitias, quas nec tinea corrumpere |nec fur possit auferre. Pro quibus adipiscendis plerique certe spontaneam subeunt paupertatem. ut ostendant |nolle se omnino possidere opes perituras, sed illas quę perire nequeunt, in thesauris reconditas ęternitatis. His autem fruituros pauperum sustentatores nemo negare poterit, nisi qui Scripturarum repugnare uoluerit ueritati, malens damnari cum infidelibus |quam cum fidelibus saluari. Vt igitur cęlestes ęternas-que opes capiamus, primo ueritatis cognitione opus est |ueri-que confessione, deinde ut delicta nostra expientur, et qui prius peccatis grauabamur, bonis actionibus proficiamus. Hęc autem omnia pręstare poterit fidelis ac syncerę mentis elemosina. Cornelio centurioni ab angelo de cęlo in terras lapso est dictum: Orationes tuę et elemosinę tuę ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.