Latin
5.17.41 to 5.17.50
Marko Marulić, Evangelistarium 5.17.41-50
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia magis pecunię quam animarum lucro inhiant, quod infirmum inquit fuit non consolidastis, et quod ęgrotum non sanastis, quod confractum non alligastis, et quod abiectum non reduxistis, et quod perierat non quęsistis. Talium auaritiam et per os Malachię prophetę arguit dicens: Quis est in uobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito? non est mihi uoluntas in uobis dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu uestra. Licet autem in Euangelio dicat: Dignus est operarius mercede sua. necessaria permittit, non superflua imperat. Si superfluis abundas dispensatio tibi credita est, ut aliorum inopiam iuues, non abusus concessus ut uoluptatibus perfruaris. Alienum est, quicquid supra necessitatem est. de quo in Euangelio dicitur: Si in alieno fideles non fuistis, quod uestrum est, quis dabit uobis? Tibi o sacerdos promissum est regnum cęlorum, si modo tibi credita recte dispensaueris. sin uero quod professus es, implere neglexeris, nec tibi quod a Domino promissum erat dabitur, et dum temporalia bona sectaris, amittes ęterna. Domum enim orationis fecisti domum negociationis, uendendo columbas, hoc est Spiritus Sancti dona in quęstum conuertendo. cum Christus clamitet dicens: Gratis accepistis, gratis date. An ad Apostolum confugies dicentem: Qui altario seruit, de altario uiuere debet? sed de altario uiuere tibi permittitur, non luxuriari. cum idem dicat: Habentes uictum et uestitum, his contenti simus. At tum cum multa possideas, plura concupiscis. nec tam tibi de salute plebis cura est |quam de exigendis pensionibus, de decimis oblationibus-que colligendis. Pro his in ecclesia declamas, pro his execrationum elogia ualuis ecclesię affigis, ad cętera mutus |et illis simillimus quibus dicitur: Vę uobis scribę et pharisei, qui decimatis mentam et anethum et cyminum, et reliquistis quę grauiora sunt Legis: indicium et misericordiam et fidem. hęc oportuit facere |et illa non omittere.