# Evangelistarium 5.18.1-15

Marko Marulić, Evangelistarium, 5.18.1 to 5.18.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.18.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.18.1

Nemo igitur diu se fruiturum male partis rebus confidat. sed quo plura inique congerit, eo miserabiliorem finem expectet. Timeat poenam Gezi. timeat exitum Iudę. alter mendacio munus extorsit, et reuersus est leprosus. alter iustum uendidit pro argento, et laqueo uitam finiuit. Ille quoque quem purpura tegebat, quem quotidiana saginabant conuiuia, in inferno sepultus, in flammis ardens totus | frustra guttam aquę petiit qua linguam tantum refrigeraret. Diues ille alter, qui frugum hubertate lętatus dilatare cogitabat horrea | et in annos multos opulenter uiuere, statim audiuit: Stulte hac nocte animam tuam repetent a te | quę autem parasti, cuius erunt? Sic est inquit qui sibi thesaurizat, et non est in Deum diues. De isto in psalmis dicitur: Videbunt iusti et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum, sed sperauit in multitudine diuitiarum suarum, et pręualuit in uanitate sua. Ideo Apostolus ad Timotheum: Diuitibus inquit huius seculi pręcipe | non sublime sapere | neque sperare in incerto diuitiarum, sed in Deo uiuo, qui pręstat nobis omnia abunde ad fruendum, bene agere, diuites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum. Qui uult ergo in Deum diues esse, non sibi thesaurizet, sed inopię aliorum. In Deum diues est, qui charitatis operibus abundat, non qui rebus opulentus incedit. Esurientes et sitientes iustitiam Dominus implet bonis, diuites autem auaros dimittit inanes. Quid prosunt auaro diuitię, si custos illarum est, non dominus? Quid denique prosunt diuitię stulto, cum sapientiam emere non possit? Multę opes nunquam aut raro admodum queunt suiquam nisi scelere constare. Nam qui iuste acquirit et moderate expendit, nec diues erit nec pauper. Qui autem ingentes quęstus faciunt | supra-que modum locupletantur, et iniqui et auari sint necesse est.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
