# Evangelistarium 5.18.29-38

Marko Marulić, Evangelistarium, 5.18.29 to 5.18.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.18.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.18.29

Talia consyderans uas electionis Paulus: Radix inquit omnium malorum est cupiditas. Addamus his et alia, si forte diuinę sapientię ueritate sępius pulsati resipiscant. In psalmo dicitur: Diuites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum | non minuentur omni bono. In Ecclesiaste Salomon ait: Auarus non impletur pecunia, et qui amat diuitias, fructum non capiet ex eis. Leuius ac tolerabilius esset | fructum non capere, nisi sequeretur supplicium. dicente Ezechiele propheta: Argentum eorum et aurum eorum non ualebit liberare eos in die furoris Domini. In Apocalypsi angelo Laodicię ecclesię dicitur: Dicis diues sum et locupletatus, et nullius egeo; et nescis, quia tu es miser et miserabilis, et pauper et cęcus et nudus. Quis enim finis luxurię diuitum nisi quem eodem libro legimus: Quantum glorificauit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum. Quanto melius cum isto actum fuisset | nescisse diuitias, inopem mendicum-que uixisse | et in miseriis potius quam in deliciis duxisse ętatem. sed quo diutius in deliciis impune uixit, eo infelicius cecidit. Beatum se putabat , quod sibi prospere succederent omnia, ideo-que licentius peccabat. ideo tenuit eum superbia, opertus est iniquitate et impietate sua. prodiit quasi ex adipe iniquitas eius | transiuit in affectum cordis sui | nunc in tormentis positus audit: Memento quia recepisti bona in uita tua | pauperes autem quorum non es misertus | patiebantur mala. tu nunc cruciaris illi consolantur. Cum-que hoc ita sit, eo tamen processit ista auri sacra fames, ut quę natura saluti hominis consulens terra occultauerat, ea fossionibus in profundum actis erruere coeperint . montes cuniculis subruuntur, et homo cęlum suspicere genitus, ultro se in ima telluris immergit. nec supra se pendentem metuit molem | nec post se relictum solem quicquam ęstimat; per menses plurimos perpetuam noctem sustinet, ut argentum aurum-que in suam ipse perniciem proferat. si modo quod multis contigit, non ante fuerit oppressus ruina | se-que repente cum opibus quas collegerat sepeliat.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
