Latin
5.18.39 to 5.18.40
Marko Marulić, Evangelistarium 5.18.39-40
Unproofread scanNot analysed yet
Frumenta, uinum, oleum, linum, lanam |cetera-que uitę nostrę necessaria in aperto nobis fruenda obtulerat Deus, cętera tanquam nocitura latere uolebat. Ideo autem et ista creauit, ut sicut eorum qui oblatis contenti sunt nota est modestia, ita illorum qui etiam occultata scrutantur, manifesta esset cupiditas et qui ex parte sui sunt, etiam a nobis dignoscerentur .