Latin
5.19.83 to 5.19.85
Marko Marulić, Evangelistarium 5.19.83-85
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si in Lege Ammonites et Moabites ab ecclesia Domini repelluntur, quia noluerunt occurrere Israhelitis cum pane et aqua, quanto magis isti? qui etiam aliena iniuste possident, hęreditate regni cęlestis indigni erunt? Tot auaritię mala consyderans Apostolus dixit: Qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationes et laqueum diaboli |et desyderia multa et nociua, quę mergunt homines in interitum et perditionem. radix enim omnium malorum est cupiditas. Quam quidem appetentes errauerunt a fide |et inseruerunt se doloribus multis.