Latin
5.21.1 to 5.21.11
Marko Marulić, Evangelistarium 5.21.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Post elemosinarum dissertationem de aliis etiam beneficiis restat quęrendum, tam in dando quam in accipiendo gratia-que referenda. Dare beneficia Deum imitari est, cum Dei natura maxime benefica atque benigna sit. Iam primum ut in psalmis dicitur, fecit cęlos in intellectu, firmauit terram super aquas, fecit solem, lunam, stellas, ignem, aera, uentos, diem, noctem, uer, ęstatem, autumnum, hiemem. foecundauit humum fructibus, herbis, arboribus, distinxit fluminibus, ligauit montibus, ditauit metallis, ornauit gemmis, repleuit bestiis. Omnis generis animantia constituit: alia quę aera peruolarent, alia quę per terram reperent, alia quę in aquis natarent. Cuncta denique quę uidemus |et quę non uidemus, ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt. Cui autem ista seruirent |qui-que istis pręesset atque dominaretur, hominem ipsum formauit. Cuius dignitatem et excellentiam Propheta contemplatus |et ad autorem suum conuersus in uocem prorupit dicens: Quid est homo, quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam uisitas eum? minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum |et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius, oues et boues uniuersas, insuper et pecora campi, uolucres cęli et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Vt autem omnia subiecta essent homini, intelligentia ratione sapientia et cogitationum interprete lingua eum insigniuit |ac sibi in parte similem reddidit. Eidem leges pręcepta-que dedit, per quę ueram ęternam-que beatitudinem consequi posset |de terra translatus in cęlum, de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem. Atque etiam ut post pręuaricationem, per quam a tanto exciderat bono, pristinę gratię statum eidem repararet, filium suum unigenitum misit, qui humanę mortalitatis carne assumpta pro homine se Deo Patri in sacrificium obtulit |omnes-que per primorum parentum culpam sub maledicto uenundatos suo ipse sanguine redemit, etiam in ingratos beneficus et in delinquentes pius.