# Evangelistarium 5.22.1-13

Marko Marulić, Evangelistarium, 5.22.1 to 5.22.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.22.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.22.1

Petentem obligant beneficia, non petentem prouocant, amicos conseruant, inimicos reconciliant, gratos delectant, ingratos assiduitate emendant. Non sunt tamen omnia danda, siue illa petantur siue non petantur, sicut etiam de elemosinis est dictum. beneficium-que erit nolle dare, quod nociturum esse noueris. licet roget ille, licet instet, licet indignetur, tu pernega. Illud autem da, quod non solum accipere eum delectet , sed etiam accepisse. Si enim quod male cessurum est dederis, gratias tibi aget donec iudicio officit affectus | cum autem damnum sentire coeperit, execrabitur | et amici gladio se perire clamitabit. Sin uero non dederis, quamprimum durum te et inexorabilem amicis conqueretur, deinde cum ad se rediens causam negationis iustam fuisse cognouerit, uere se abs te amari fatebitur | et tibi debebit, quod postulata non concedendo eum periculo erripueris, in quod uelut effrenis equus impetu ferebatur. Atque hanc quidem ob rem ipse bonorum omnium distributor Deus non omnia orantibus pręstat: alius poscit diuitias, alius prosperam corporis ualitudinem, alius magistratum. et ipse qui nouit quem finem singula habitura sint, respondet: Nescitis quid petatis. Fit enim sępenumero ut talia adepti animę suę detrimentum patiantur. Quod ergo fortasse concederet iratus, denegat propicius, et nescimus. At uero si in eum qui nihil petit ultro beneficium contuleris, plus tibi gratię habebitur, quam si roganti non negasses. Bis esse gratum aiunt, quod opus est, si ultro offeras. Eum pręterea qui iusta petit | et re ipsa quam petit satis indigere uidetur, promissis ne in longum trahas, cum protinus possis tribuere: dilatum beneficium minuit gratiam, cito datum auget. Hinc est pręceptum illud Salomonis: Ne dicas amico tuo: Vade et reuertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare. Minus offendes petita quamprimum denegando | quam postquam promiseris de die in diem producendo.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
