Latin
5.23.1 to 5.23.17
Marko Marulić, Evangelistarium 5.23.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
In omnes itaque beneficia conferenda sunt, sed tamen ut quo cuique opus fuerit |quod-que cuique conuenerit detur |et merita singulorum spectanda erunt et necessitates et ingenia. Dignis non solum uitę subsidia, sed etiam honores atque officia deferantur. Inopes cibo, potu, tegumento, tecto iuuentur. Amici et parentur beneficio et foueantur. Inimici ita palpandi demulcendi-que sunt, ut ad placabilitatem inclinentur. Cum ingratis quoque sic agendum, ut in iis ueteris beneficentię obliuionem |nouę discutiat refricatio. Nam ueluti arua minus foecunda, si sepius fimum irrigationem-que receperint, frugifera efficientur, ita ingratus recentibus admonitus beneficiis pręterita quoque atque obliterata ad memoriam reuocabit |et uerecundia compulsus de reddenda gratia intentius meditabitur. Quędam autem beneficia palam, quędam occulte tribuenda sunt. Quę uirtuti debentur, palam dari conuenit, ut et honorandus appareat qui accipit, et alii eius exemplo ad actiones honore dignas excitentur. Is uero occulte erit adiuuandus, quem inopię suę pudet. cui siquid in aperto obtuleris, magis proditum se dolebit |quam lętabitur adiutum. Beneficii obliuisci debet qui dedit, semper autem memoriter tenere qui accepit. Ideo Saluator noster cum surdum et mutum curasset, eis a quibus oblatus fuerat, ne cui dicerent pręcepit, sed illi tanto magis prędicabant. Hinc igitur discas |et uitare iactantiam si beneficium dederis, et ingrati silentium si acceperis. Illud quod tua causa pręstas, non est beneficium, sed seipsum amantis consilium. Non enim pręstares, nisi tibi profuturum sperasses. Quod autem te tua et mea causa mihi donaueris, iniustus forem, nisi pro eo me tibi debere faterer. immo eo iocundius esse debet donum quod commodo atque usui est, et tibi dare et mihi accipere. Inuidi est enim suam tantum utilitatem spectare |et cum acceperis, quod aliis quoque profuturum sit, nolle beneficii loco ducere.