# Evangelistarium 5.25.1-17

Marko Marulić, Evangelistarium, 5.25.1 to 5.25.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.25.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.25.1

Porro in referenda gratia tales nos pręstemus, quales esse decuit in beneficio accipiendo. Cui refertur, sentiat quam libenter quam iocunde sibi referatur. ut lętus sit | se quoque prudenter egisse, quod in homine tam grato suum collocarit beneficium. Nihilominus soluta etiam gratia | nos ei debere fateamur, quia dignos nos suo beneficio iudicauit, quia prior ad amiciciam uenit, ut merito redametur, qui coeperit amare. Interim si grati esse uolumus, nunquam patiamur excidi memoriam collatorum in nos beneficiorum. Ingratus est qui non reddit. audeo dicere non minus ingratus est qui non meminit. quoniam ne tunc quidem gratus fuit, cum acciperet. Quod enim libenti animo accipimus, id non facile obliuiscimur. Illa uero facillime obliterari solent, quę minimi ęstimantur. Qui ergo oblitus est, is profecto testatur | se pro uili habuisse quicquid accepit. Referrem inquis, si accepti memor fuissem. immo memor accepti fuisses, si referre gratiam cogitasses. Ipsa obliuio te ingratitudinis accusat, qua te defendere ab ingratitudine conaris. Quę autem res est quę pręcipue faciat ingratos? alios certe superbia, alios auaritia. Illi dignos se beneficio existimant, et dedisse putant cum acceperint. hi uero accepisse se dissimulant, ne reddant. et quanto cupidius acceperunt, tanto in reddendo lentiores existunt | nihil-que se fecisse lucri arbitrantur si paria reddiderint. quasi uero gratum esse non uirtus sit sed uitium. Quod enim turpe est id utile putant, et quod honestum est, hoc sibi incommodo esse existimant. Ideoque alterum respuunt, alterum affectant | et ingratitudine pro quęstu utuntur. Duo autem ista, arrogantia uidelicet et cupiditas, cum omnibus uitanda sint | tum iis maxime, qui uel benefici | uel grati esse cupiunt. Non referre gratiam cum possis, turpissimum est. cum non possis uelle tantum retulisse est. Cęterum illi qui non reddere lucrari esse existimant, multum quidem falluntur.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
