# Evangelistarium 6.01.14-25

Marko Marulić, Evangelistarium, 6.01.14 to 6.01.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.01.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.01.14

Inique talia passum diceremus malum seruum nisi offendisset, sicut bonum non iure remuneratum, nisi aliquid pręstitisset. Cum igitur omnium hominum unus dominus Deus sit | et omnia quę possidemus ab ipso acceperimus, beneficium tamen ei pręstamus, uel uerius reddimus, quoties mandatis eius paremus, quoties consulta suscipimus, monita implemus | et in omnibus ipsi soli obsequi nitimur. Offendimus autem si his contraria agimus. Ideo-que ab illo et iusti pręmium referunt | et poenam iniqui; non quod Deo ex benefactis hominum aliquid accedat | aut decedat ex malefactis, cui neque addi quicquam neque adimi potest. sed quia idem tum iustissimus tum optimus sit | non potest non odisse malos | neque bonos non diligere. et hoc quidem pro beneficio sibi dato ęstimat, si quod pręcipit facimus, pro offensa si non facimus. atque ideo alios gratos uocat, alios ingratos; hos punit, illos efficit beatos. De ingratis dicturus est, si Euangelio credimus: Quodcunque uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis. e contrario autem gratos illud beneficium sibi pręstitisse fatebitur, quod indigentibus pręstiterunt. Ingratos damnabit dicens: Ite maledicti in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Gratos uero ad se uocabit et dicet: Venite benedicti Patris mei, possidete regnum uobis paratum a constitutione mundi, ab initio ęternitatis. Vide igitur qua ratione et demus Deo beneficia et accipimus pręmia | et quomodo si non dederimus, mulctandi simus. Atque ut apertius hoc quod astruimus intelligas | qui in Deum credit, qui Deo obtemperat, qui Deum diligit, honorat, colit, ueneratur, gratus est. Incredulus, expes, impius, Deum homines-que contemnens, ingratus est. Nullum postremo peccatum quod legi aduersatur diuinę, ingratitudinis uitio uacat. Illum enim offendimus, quoties peccamus, a quo cuncta bona, quę homini dari queunt accepimus, accepturi adhuc meliora, si non ingrati decesserimus.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
