Latin
LIBER SEXTUS. CHARITATIS, Utrum Deo reddi possit beneficium. Caput I
Marko Marulić, Evangelistarium 6.01.26
Unproofread scanNot analysed yet
Operęprecium erit huiusce rei proponere aliquot exempla. et primo eorum, quos Dominus gratiam sibi referentes amplexatus est. deinde illorum quibus pro ingratitudine intulit mala. ut cum pręsentia consyderauerimus ,de futuris non ambigamus. beatos uidelicet et in cęlo fore, qui sic a Domino diliguntur in terra. e contrario autem in inferno quoque cruciandos esse, si non se correxerint, qui antequam eo descendant, pro scelere puniuntur.