# Evangelistarium 6.02.1-14

Marko Marulić, Evangelistarium, 6.02.1 to 6.02.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.02.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.02.1

Igitur ut ab iis qui ante Diluuium fuere initium capiamus, gratus erga Deum fuit Abel, qui primogenita et pinguiora quęque gregis sui offerebat Domino. quod autem propterea a Domino dilectus fuerit, Scriptura testatur. ait enim: Respexit Deus ad sacrificia Abel, ad Cayn autem sacrificia non respexit. Maledixit quoque Cayno Dominus, quia ille ob hoc ipsum fratri inuidens, quod sibi pręferretur, ad se euocatum interfecerat. Gratus fuit Enos. primus quippe cantica quędam hymnos-que composuit, quibus nomen Domini inuocaret. pro quo dedit ei Dominus, ut filios gigneret | et nongentos quinque uitę annos absque offensa impleret. Gratus fuit Enoch. neque enim diceretur ambulasse cum Deo, nisi ei semper obsequentissimus fuisset. Morum itaque sanctimonia meruit, ut uiuens ad beatiora quam est mortalium habitatio loca transportaretur. Gratus fuit Noe. nam et ipse cum Deo ambulasse dicitur | et perfectus iustus-que fuisse. Proinde dignus fuit, qui mundo per Diluuium pereunte solus cum filiis ac nuribus fieret superstes | et omnium quę aquis deleta fuere, reparator existeret. Post Diluuium uero gratus fuit Abraham. Posuit enim altaria Domino, uictimas obtulit, decimas persoluit, Deo credidit, et reputatum est ei ad iustitiam. denique ut Domino obediret, filio non pepercit. Ob hoc quidem cum Deo colloquitur, pater multarum gentium constituitur, in semine eius quod est Christus benedicendę omnes nationes Deo promittente nascuntur. Gratus fuit Loth. ut enim Deo placeret, domi peregrinos acceptauit. quare meruit fieri hospes angelorum | et superesse Sodomitis inter quos habitabat, igne et sulphure de cęlo pluente ob scelera consumptis. Gratus fuit Isaac. qui cum centum octoginta uixisset annos, in his omnibus Domino suo non peccauit. Perquam digne autem Deo gratia refertur, cum innocentia per omne uitę curriculum inoffensa seruatur. Hic igitur bene de Deo meritus cum sementem fecisset, centuplum collegit, geminos genuit, in quibus benedicendis errare non est permissus. non enim cui uoluit, sed cui debuit benedixit, ut Abrahę patris genus in Christum dirigeretur.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
