# Evangelistarium 6.03.1-11

Marko Marulić, Evangelistarium, 6.03.1 to 6.03.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.03.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.03.1

Iesus Christus Dei filius humani generis Redemptor ac Saluator, patribus promissus, nobis exhibitus et datus, non pręsentia bona hominibus polliceri coepit sed futura, nec terrenum largiri regnum sed cęleste. Poenitentiam agite inquit | et appropinquabit regnum cęlorum. Et ad latronem: Hodie mecum eris in paradiso. Quod si tandem | non ut olim ad inferos animę iustorum descendant, sed in sublime angelorum sedibus inferantur, iocundissimo Domino sui conspectu fruiturę, nonne multo nos causatius quam prisci illi, de quibus paulo ante est dictum, Deo seruire debemus | et soli nauare operam | contemptis-que omnibus ipsum unum, absque quo nihil est beatum, tota mente concupiscere? Merito igitur sequens credentium ętas ad omnia dura atque aspera perferenda coepit accingi, mollia uero respuere et delicata | atque in his pręcipue gratiam referre Saluatori, per quę maximum omnium beneficium se accepisse meminit. Quid enim maius aut optabilius esse potuit | quam paradisum per tot secula primi hominis culpa clausum, per ea demum quę Christus passus est, nobis fuisse reseratum? Oportuit enim pati Christum | et sic intrare in gloriam suam. Oportet igitur pati et nos | ac per uestigia eius incedere, si illo quo ipse pręcessit, uolumus peruenire. Hęc est ergo nostrorum erga Deum maxima gratitudo: pro amore illius, qui prior dilexit nos, uoluptates, opes, ocia contemnere, continentiam seruare, modico contentos esse, religiosę uitę laboribus nunquam defatigari. Talem quippe pro beneficiis gratiam primo Deo retulere apostoli, deinde martyres cęteri-que Christi serui, uirgines quoque et uiduę | omnes-que illi qui ecclesię autoritate in sanctorum collegio numerantur. Pro Christi nomine non dubitauit Petrus crucifigi, Paulus capite truncari, Ioannes in feruentis olei dolium nudus demergi, Bartholomeus uiuus excoriari, Thomas lanceis perfodi, Iacobus Maior decollari, Minor fuste fullonis interimi, Stephanus lapidibus obrui, Laurentius igne cremari, omnes denique per tormenta consumi.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
